monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94 > 4 > sectio > 140
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIX <<<     >>> in Psalmum CXLI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXL

1 Psalmus David.
2 Quoniam verba tituli frequenti repetitione iam nota sunt, intentionem nostram ad Dominum debemus erigere Salvatorem. Nam dubium est interdum, quod semel dicitur: certissimum vero atque indubitatum est, quod frequenti repetitione praedicatur. Ideo enim praecedentibus quibusdam praeconibus admonemur, ut aciem mentis nostrae ad res venturas opportuna devotione praeparemus: ne dum incognita fuerint quae dicuntur, negligentius forsitan audiantur. Supplicat enim propheta, ut cautioribus visum est, quatenus inter actus istos mundanos a diversis liberetur erroribus: ne in peccatorum retiaculum cadat, cum quibus se non optat habere aliquam portionem.
3 Divisio psalmi.
4 Intelligens propheta humanam fragilitatem diversis peccatorum nexibus implicatam, prima sectione Dominum rogat ut eius audiatur oratio, subiungens a quibus se maxime liberari deprecetur erroribus. Secunda, eligit se a iusto argui quam a peccatore laudari, supplicans ut custodiatur a laqueis peccatorum, quoniam nullam communionem cum eis se habere testatur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci orationis meae, cum clamavero ad te. Hic quaeramus enthymema. Proponit enim, Domine, ego clamavi ad te; sequitur conclusio, Exaudi igitur me. Sic virtus illa enthymematici syllogismi brevi complexione peracta est. Volens enim propheta humano generi affectum continuae orationis infundere, duo tempora videtur discrepantia posuisse. Dicit enim de praeterito, clamavi, quod perfectam significat orationem. Et iterum repetit, dum clamavero ad te, quod utique constat positum de futuro; ut sicut nullum tempus a culpis est vacuum, ita nec a devotis precibus reddatur otiosum. Contra peccata siquidem continua, salutare remedium est iugiter pio Domino supplicare. Nam quid proderit dimitti praeterita, si videantur obligare ventura? Finis ergo bonus quaeritur Christiani, ut in extremis cum venia transeat, ne vita sit ultima quae delinquat. Respice quod hic et in sequenti versu orationes suas quarto modo geminavit, quia sancto viro tantae rei nulla poterat esse satietas. Oratio est enim quae nos a culpis liberat, iudicis animum conciliat, delicta mundat; nec oranti deesse potest misericordia, quod nos humilitas, ut iugiter deprecemur, instigat. Sed hoc totum pius facit Dominus, dum non vult damnare quos praemonet; clamat enim opifex rerum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII, 32].
7 (Vers. 2.) Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Incensum est odoriferi pigmenti suavis adustio, quae carbonibus concremata, gratissimum fumum porrigit ad superna, et odorantes se delectabili iucunditate permulcet. Sic beatorum oratio igne charitatis incensa, divinis conspectibus ingeritur, quae magis humilitatis et compunctionis pondere sublevatur. Virtutibus enim Dominus nostris tanquam bonis delectatur odoribus. Nam orationem sanctam velut odorem suavissimum suscipere Dominum et in Apocalypsi legitur, ubi dictum est: Stetit angelus super aram Domini habens thuribulum aureum; et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu Domini; ut daret de orationibus sanctorum, quod est ante Deum [Apoc. VIII, 3]. Sequitur, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Elevatio manuum significat operam piam, quae aut in eleemosynis exercetur, aut in aliqua probabili conversatione peragitur. Sacrificium vero vespertinum, illam oblationem fortasse significat, quam in fine vitae Domino solet offerre religiosa devotio, cum poenitentiam gerimus, et humili nos supplicatione purgamus, sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [Psal. L, 19]. Vespera nostra est, quando istam lucem morte veniente deserimus. Ecce quod frequenter admonuimus neminem debere desperare, si ultima sua potius lacrymarum fonte detergat.
8 (Vers. 3.) Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis. Petit sanctissimus propheta ne quid tale dicat quod pervenire debeat ad reatum. Sed hoc duplici supplicat tutamine communiri; ut nec cogitatio eius iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba prosiliat. In utroque enim noverat esse peccatum, unde se fieri deprecatur alienum, sicut Salomon dicit: Circumvalla possessionem tuam in spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis fac iugum et mensuram [Eccli. XXVIII, 28, 29]. Ostium quippe ab obstando dictum est, quod dum clauditur obstat intrantibus. Inspiciebat enim vir sanctus magnis precibus esse muniendum, unde tam facile noverat venire peccatum. Proxime quippe in superiori psalmo dixerat: Vir linguosus non dirigetur super terram [Psal. CXXXIX, 12].
9 (Vers. 4.) Non declines cor meum in verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis. Sequitur secunda precatio; ut etsi eum contingeret poenitendum aliquid loqui, non se per falsitates sceleratissimas contenderet excusare. Hoc enim maximum vitium est quo laborat humanitas, ut post peccatum suum ad excusationes confugiat, quam poenitudinis se confessione prosternat. Quod facinus inter summa peccata constat esse numerandum, quia inde revera nascitur, unde ad poenitentiam reus tardius venire videatur; sicut in libro primo Regum dictum est: Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere [I Reg. XV, 23]. Nam quod dicit, ad excusandas excusationes in peccatis, consuetudinem significat impudentium, qui quando fuerint deprehensi, primum se aliqua falsitate excusare noscuntur, et cum fuerint inde convicti, alias semper excusationes assumunt, nequando veritati acquiescat inverecunda protervitas: modo enim tempori, modo necessitati, modo aliis imputando quod peccant. Quae figura dicitur metastasis, id est translatio, dum culpam nostram in alium transferre contendimus.
10 (Vers. 5.) Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabor cum electis eorum. Tertia supplicatio est, ut liberetur a collegio eorum qui operantur iniquitatem: ne cum ipsis quasi combinatus debeat implicari. Combinati enim dicuntur rei, quando duo simul in uno vinculo colligantur, ut alter alterum praepediens, fugam liberam habere non possint. Orat ergo propheta, ne cum talibus illigetur, qui implicatione mutua alterutrum sibi impedire noscuntur. Non combinabor respicit ad utrumque, et ad homines operantes iniquitatem, et ad electos eorum. Et nota quod addidit, eorum, ne putares revera electos Domini, qui tali nomine vocabantur. Multo enim sceleratiores sunt illi qui inter malos videntur esse praecipui, quasi duces criminum, quasi principes latronum, et caput omnium perditorum.
11 (Vers. 6.) Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Postulata linguae custodia, et criminum excusatione damnata, venit ad secundam sectionem, in qua vir sanctus increpationes eligit iustorum, quam blandimenta peccantium. Sed quae sit correctio iusti breviter intimavit, dicendo, in misericordia: quoniam vir sanctus non in ira corripit, sed per dilectionem increpator accedit. Nam etsi vultum irati ostendit, cor tamen placati semper assumit; sicut monet Apostolus: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris [Gal. VI, 1]. Quapropter haec consuetudo bonorum est, ut malint se a bonis corripi, quam sceleratorum adulatione praedicari; sicut scriptum est: Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici [Prov. XXVII, 6]. Sequitur, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Oleum et in bono et in malo plerumque ponitur. In bono, ut est illud Evangelii: Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum oleo, et faciem tuam lava [Matth. VI, 17]; et in quadragesimo quarto psalmo: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Est enim oleum in bonam partem causa splendoris, pabulum luminis, praestans nitorem pariter et salutem. In malam vero partem, sicut hic ponitur: oleum peccatoris est dilectio simulata verborum, quae adulationibus et blandimentis nostras mentes velut olei pinguedo leniter ingrediens, rigorem veritatis emollit, et ad noxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit; sicut in alio psalmo dictum est: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula. Et Salomon ait: Verba adulatorum mollia, novissima autem eorum perveniunt in intima ventris [Prov. XVIII, 8]. Quapropter illa monita semper eligenda sunt, quae non ad dilectionem saeculi trahunt, sed ad praecepta nos Divinitatis invitant. Potest autem et illud evangelicum de decem virginibus hic decenter aptari [Matth. XXV, 1], quod quinque virgines, quae actus suos probatissimos Domino dedicaverunt, et conscientias lucidas conservantes charitatis oleo refertae, semetipsas tanquam lampades ardentissimas Domini conspectibus obtulerunt. Istae (sicut hic dicit) merito credendae sunt a iustis hominibus fuisse correctae, et misericordiae studio nihilominus esse reprehensae. Reliquae vero aliae quinque virgines, quae adulantium vocibus infelici sorte crediderunt, caput earum factum est in sua deceptione pinguissimum; et ideo exstinctis lampadibus non sunt receptae: quoniam tetram vitam ante Dominum veri luminis non decebat offerri. Quam parabolam beatus Augustinus in libro Quaestionum quinquagesimo nono latius et decenter exposuit. Et ideo consideremus quam periculosa sit adulatio, quae excludere probatur a Domino.
12 (Vers. 7.) Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. De superiore sensu pendet iste versiculus; ait enim: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum; et subsecutus adiunxit: Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. Nam cum dicit adhuc esse orationem suam in beneplacitis eorum, id est iniquorum, indicat se perfecte nondum fuisse conversum: quando et sibi orando talia provenire desiderabat, qualia illorum vota esse cognoverat. A quibus omnibus se alienum effici precabatur: ne caput suum oleo peccatoris, id est malae suasionis adulatione pinguesceret.
13 (Vers. 8.) Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum: audient verba mea quoniam potuerunt. Petra hic, sicut multis locis significatur. Dominus Christus est, iuxta quem stantes doctores haeretici, quasi iudices populi sui subita voracitate merguntur; qui ideo corruunt in profundum, quoniam supra petram stare non eligunt. Nam quid illis prodest iuxta soliditatem stare, quando in ipsa fortitudine non viden ur insistere? Quod verbum Hieronymus translator posuit, et expositor Pater Augustinus secutus est; ut nemo audeat accusare quod talium virorum auctoritate probatum est. Haec enim verbi translatio nimis haereticorum videtur designare perfidiam; nam cum baptizent, cum communicent, cum sacras nobiscum litteras legant, dicuntur iuxta petram stare, non in petra. Soli enim in hac soliditate consistunt, qui super arenam fragilia fundamenta non ponunt. Sequitur, Audient verba mea quoniam potuerunt. Verba sua ab haereticis dicit audita, quae praesentis libri textus eloquitur. Quantis enim locis arguuntur, quantis admonitionibus increpantur, ut debeant corrigi, et in suis pravitatibus non morari? Qua sententia plenissime docemur illos esse omnimodis reos, qui et verba Domini audiunt, et ea facere iniqua perversitate contemnunt. Potuerunt enim toties admoniti cognoscere, si non decrevissent suis magis persuasionibus inhaerere.
14 (Vers. 9.) Sicut crassitudo terrae eructata est super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Cum prius de haereticis diceret et tyrannis qui verba Domini audire noluerunt: nunc venit ad martyres, quos ferali insecutione laniabant. Crassitudo enim terrae, quando eructat, morbos facit, aerem corrumpit, et lues hominibus periculosa longe lateque diffunditur. Sic tyrannorum nefanda superbia tabe suae malitiae corpora martyrum sauciabat, quos congrue propheta dixit ossa sua, quia constat eos Christianae fidei esse validissima firmamenta; quorum praedicanda constantia (iuvante Domino) nec poenis victa, nec longa insecutione mollita est. Et respice proprietates verborum velut suavissima mella decurrere. Non dixit, in infernum: quia licet mori communi sorte videantur, vita illis aeterna conceditur.
15 (Vers. 10.) Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, ne auferas animam meam. Postquam dixit humani generis fragilitatem, nunc ad remedia divina confugit, converso ordine petens, quia spem suam habuit in Domino, animam suam debere liberari. Quod in Scripturis divinis (sicut saepe diximus) frequenter invenies; ut modo causam ratio praecedat, modo eam protinus subsequatur. Sed cum beatorum consuetudo sit de hoc saeculo velle liberari, sicut et alius psalmus dicit: Educ de carcere animam meam [Psal. CXLI, 8]; et, Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius [Philip. I, 23]; quomodo hic propheta petit: Ne auferas animam meam. Ne auferas, scilicet bonis tuis; sed spes mea iugiter in te sit, et oculi mei te semper intendant.
16 (Vers. 11.) Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et ab scandalis operantibus iniquitatem. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter propheta complexus est; a quibus se supplicat custodiri, ne per insidias eorum possit intercipi. Laquei sunt diversa carnis desideria, quibus mentes humanae blandis nexibus illigantur. Scandala, quae per fratres proveniunt inquietos, qui lite, superbia sanctam refugiunt charitatem. Quid habituri sunt simile, si eos tam praecipuum munus contingat amittere? Et respice quia post laqueos scandala ponit: quoniam inveterator ille pessimus, quando per laqueos non potuerit decipere, scandalis nititur gratiam nobis Divinitatis auferre.
17 (Vers. 12.) Cadent in retiaculum eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam. Ecce unde se superius petebat eripi, ne debuisset combinari cum talibus. Et vide quemadmodum comparationi factae apta verba consentiant. In diaboli retiaculum cadent qui peccatorum circuitione clauduntur. Legimus tamen et bona retia illa, quae centum quinquaginta tres pisces, Domino iubente, clauserunt; quae [ed., qui] typus esse sanctae probantur Ecclesiae. Sed beati qui in illis piscibus annumerantur, infelices qui cadunt in istum numerum perditorum. Retia euim dicta sunt quasi retinentia. Addidit, singulariter sum ego donec transeam. Singularis est qui (sicut superius dixit) cum pessimis hominibus non ambulat combinatus, qui Trinitatem sanctam unum Deum et Dominum confitetur, qui spem suam in nullo alio, sed tantum ponit in Domino. Donec transeam, id est quandiu in hoc mundo fuero commoratus. Hoc enim saeculum beati velut viantes transire dicuntur, quia nullis eius delectationibus occupantur.
18 Conclusio psalmi.
19 Cognovimus, charissimi fratres, quale sit periculum, si loquamur incaute; cognovimus quantum nos metuere debeamus, quod sanctissimus propheta formidat. Quando enim non aut vaniloquium subripit, aut desiderium falsitatis inducit [Melius ibi poneretur punctum interrogans. EDIT.]. Lingua est quae nos trahit frequenter ad vitia, quam uno modo tutissime vincimus, si eam semper Domini laudibus occupemus. Loquatur illud semper, ubi nescit errare, agat opus animae profuturum, serviat veneranter auctori. Tunc enim ori nostro custodiam ponimus, si iugiter Domini mandata meditemur. Silet enim in malo, qui non tacet bonum; nec error subripit, ubi se veritas coelestis infuderit. Nam si a nobis cogitatio mala subducatur, si actus turpissimus segregatur, si a malorum conversatione dividamur, tunc (ut propheta dicit) Domino singulares efficiemur, quando minime pessimis cogitationibus implicamur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXIX <<<     >>> in Psalmum CXLI
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94 > 4 > sectio > 140